- CAPITILAVIUM
- CAPITILAVIUMfestum Ecclesiae Romanae, alias Dominca Palmarum. Ordo Rom. Dominica Indulgentiae, quae diversis vocabuls distinguitur, i. e. Dies Palmarum, sive Elorum atque Ramorum, Osanna, Pascha petitum sive Competentium, et Capitilavium. sic dictum, quia tunc moris est lavave capita infantium, qui ungendi sunt, ne forte observatione Quadragesimae sordidati, ad unctionem accederent. Isidot, Origin. l. 6. c. 18. Vide quoque Alcuinum, de Officiis divin. Rabanum Maurum, de Institut. Clericor. l. 3. c. 35 Papiam et eundem Isidorum, de Divin. Officits, l. 2. c. 27. laudatos Carolo du Fresne in Glossar. Nempe lavabantur hâc die capita puerorum, qui sequenti Paschatis die Baptismalibus aquis erant tingendi. Quoniam vero non pauci er plebe istiusmodi lotionem cum Baptismo eandem habere coeperunt, abrogatus ritus hic suit, in Concilio Moguntino A. C. 813. Du= randus Capitilavium in diem feriae V. in Cena Dom. conicit, qui ctiam dicebatur Magnus dies Iovis, et Viridis dies Iovis, quia in eo reconciliabantur paenitentes: Item Albus dies Iovis, quia tunc distribuebatur pauperibus panis albus; quod hodieque in aliquot Galliae locis contingit, ubi propterea Ieudi blanc appellatur. Macri Hicrolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.